monumenta.ch > Ambrosius > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 7, 28
Est igitur non solum familiare contubernium honestatis et utilitatis, sed eadem quoque utilitas, quae honestas. Ideo et ille qui regnum coelorum volebat omnibus aperire, non quod sibi utile quaerebat, sed quod omnibus. Unde ordo quidam nobis et gradus faciendus est, etiam ab his usitatis et communibus ad ea quae sunt praecellentia; ut ex pluribus utilitatis colligamus profectum.